- AGUILARA
- AGUILARAnomen dominii in Castellano Regno, sub proprio Comite ex familia Arellanorum. In hac enim Ioann.Ramirus de Arellano, gratissimus Henrico II. Regi, ab ipso, dominus de los Cameros, Agvilar etc. donatus est: in cuius posteris Alfonsus Ramirus Comes I. de Aguilar creari meruit; pater Alfonsi Ramiri, qui Dominos de Claviio et Mirasiores genuit; ac maioris natu Caroli de Arellano Comitis de Aguilar; qui ex Ioanna de Zuniga Petrum Ramirum suscepit. Quô et Annâ cognatâ natus Philippus Ramirus I. pater fuit ex Maria de Zuniga Philippi Ramiri II. qui sibi iunxit Ioannam Manriciam, atque ex ea Pater fuit Ioannis Ramiri, Ioannae et Mariae, Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. 2. p. 57. et infra in Familia Arellana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.